Bible-Center

Catholic lectionary for 3 August 2005

Clementina Vulgata (lat)

Liber Numeri, Caput 13,  versae 1-3, 25-33

1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. 2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
...
25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, 27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: 28 et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: 29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. 30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. 31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. 32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. 33 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.

Liber Numeri, Caput 14,  versae 1, 26-30, 34-35

1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
...
26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. 
...
34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: 35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
Comments:
Comments on the current fragment
Comments on the book
Comments on the part

14  The murmuring of the people against Moses and Aaron, Numeri 14:1-4.
Their fruitless endeavour to still them, Numeri 14:5-10.
God's threatening utterly to destroy them, Numeri 14:11-12.
The intercession of Moses, Numeri 14:13-19.
The decree that all that generation should die in the wilderness, Numeri 14:20-35.
The immediate death of the spies, Numeri 14:36-39.
The ill success of those who would go up notwithstanding, Numeri 14:40-45.


Hide

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 15,  versae 21-28

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. 24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
Comments:
Comments on the current fragment
Comments on the book
Comments on the part

15 


15:21  Marcum 7:24.


15:22 A woman of Canaan - Canaan was also called Syrophenicia, as lying between Syria properly so called, and Phenicia, by the sea side. Cried to him - From afar, Thou Son of David - So she had some knowledge of the promised Messiah.


15:23 He answered her not a word - He sometimes tries our faith in like manner.


15:24 I am not sent - Not primarily; not yet.


15:25 Then came she - Into the house where he now was.


15:28 Thy faith - Thy reliance on the power and goodness of God.


Hide

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.