Bible-Center

Catholic lectionary for 13 March 2010

Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 6,  versae 1-6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me:
Venite, et revertamur ad Dominum,
 2 quia ipse cepit, et sanabit nos;
percutiet, et curabit nos.
 3 Vivificabit nos post duos dies;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
 4 Quid faciam tibi, Ephraim?
quid faciam tibi, Juda?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.
 5 Propter hoc dolavi in prophetis;
occidi eos in verbis oris mei:
et judicia tua quasi lux egredientur.
 6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium;
et scientiam Dei plus quam holocausta.

Evangelium secundum Lucam, Caput 18,  versae 9-14

9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. 11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: 12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. 14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.