Bible-Center

Orthodox readings for 17 December 2010

Clementina Vulgata (lat)

Epistula ad Hebraeos, Caput 11,  versae 8, 11-16

8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. 
...
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. 12 Propter quod et ab uno orti sunt(et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. 14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
Comments:
Comments on the current fragment
Comments on the book
Comments on the part
Hide

Evangelium secundum Lucam, Caput 20,  versae 19-26

19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? 24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. 25 Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
Comments:
Comments on the current fragment
Comments on the book
Comments on the part

20 


20:20 Just men - Men of a tender conscience. To take hold of his discourse - If he answered as they hoped he would. Matthaeum 22:16; Marcum 12:12.


20:21 Thou speakest - In private, and teachest - In public.


20:24 Show me a penny - A Roman penny, which was the money that was usually paid on that occasion.


20:26 They could not take hold of his words before the people - As they did afterward before the sanhedrim, in the absence of the people, Lucam 22:67, etc


Hide

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.