Bible-Center

Catholic lectionary for 7 October 2025

Nova Vulgata (lat)

Prophetia Ionae, Caput 3

Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:
“ Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ”.
Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini.
Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.
Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “ Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ”.
Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: “ Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;
et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ”.
10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et
non fecit.

Evangelium secundum Lucam, Caput 10,  versae 38-42

38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum.
39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.
41 Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima,
42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.