1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: 2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
Festina ad me venire cito. |