1 Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater |
2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: |
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. |
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, |
5 quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, |
6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, |
7 ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; |
8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. |
9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. |
10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. |
11 Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. |
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”. |
13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? |
14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, |
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis. |
16 Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim. |
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. |
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. |
19 Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”. |
20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? |
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. |
22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, |
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; |
24 ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; |
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. |
26 Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; |
27 sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, |
28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, |
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. |
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, |
31 ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”. |