1 De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare. |
2 Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. |
3 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto. |
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; |
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; |
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. |
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. |
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, |
9 alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, |
10 alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; |
11 haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. |
12 Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; |
13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. |
14 Nam et corpus non est unum membrum sed multa. |
15 Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore; |
16 et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore. |
17 Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? |
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. |
19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? |
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. |
21 Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”. |
22 Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; |
23 et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, |
24 honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, |
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. |
26 Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. |
27 Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. |
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. |
29 Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? |
30 Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? |
31 Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
|