1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo. |
2 Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, |
3 adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? |
4 Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”, nonne homines estis? |
5 Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. |
6 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; |
7 itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. |
8 Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. |
9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. |
10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; |
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. |
12 Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, |
13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. |
14 Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; |
15 si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. |
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? |
17 Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. |
18 Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. |
19 Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”; |
20 et iterum: “ Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt ”. |
21 Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, |
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, |
23 vos autem Christi, Christus autem Dei.
|