1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. |
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. |
3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. |
4 Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. |
5 Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. |
6 Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum. |
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; |
8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. |
9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. |
10 In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum. |
11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. |
12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta. |
13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. |
14 Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte. |
15 Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. |
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. |
17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? |
18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate. |
19 In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra, |
20 quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia. |
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum |
22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. |
23 Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. |
24 Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.
|