1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro |
2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. |
3 Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate. |
4 Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. |
5 Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, |
6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt, |
7 et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius. |
8 Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. |
9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. |
10 Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: “ Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine |
11 et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! |
12 Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa. |
13 Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ”. |
14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum; |
15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret. |
16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. |
17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem. |
18 Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. |
19 Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. |
20 Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas. |
21 Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel |
22 et abierunt ad regem et dixerunt: “ Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros? |
23 Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius; |
24 et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur. |
25 Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos; |
26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt. |
27 Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos ”. |
28 Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant; |
29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii. |
30 Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium. |
31 Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. |
32 Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. |
33 Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt |
34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium. |
35 Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi. |
36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea. |
37 Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius. |
38 Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus. |
39 Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. |
40 Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate. |
41 Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. |
42 Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri. |
43 Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; |
44 et dedit se, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum. |
45 Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc; |
46 et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. |
47 Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis. |
48 Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. |
49 Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae. |
50 Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam. |
51 Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. |
52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos; |
53 escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis. |
54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum. |
55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret, |
56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia. |
57 Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “ Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. |
58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum |
59 et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec ”. |
60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. |
61 Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione. |
62 Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. |
63 Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim.
|