1 Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. |
2 Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas. |
3 Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem; |
4 et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum. |
5 Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo; |
6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. |
7 Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, |
8 et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: “ Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos ”. |
9 Et avertebant eum dicentes: “ Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus ”. |
10 Et ait Iudas: “ Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ”. |
11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. |
12 Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis; |
13 et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam. |
14 Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde; |
15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. |
16 Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo. |
17 Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis; |
18 et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. |
19 Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin. |
20 Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos |
21 et dixerunt: “ Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ”. |
22 Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde. |
23 Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem. |
24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. |
25 Et elegit Bacchides viros impios et constituit eos dominos regionis; |
26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat. |
27 Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis. |
28 Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae: |
29 “ Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; |
30 nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum ”. |
31 Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui. |
32 Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere; |
33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. |
34 Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. |
35 Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. |
36 Et exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea. |
37 Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. |
38 Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; |
39 et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. |
40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum. |
41 Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. |
42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis. |
43 Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. |
44 Et dixit ad suos Ionathas: “ Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: |
45 ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. |
46 Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum ”. Et commissum est bellum. |
47 Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro. |
48 Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. |
49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem. |
50 Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris; |
51 et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel. |
52 Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum. |
53 Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia. |
54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere. |
55 In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua; |
56 et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. |
57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus. |
58 Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “ Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte ”. |
59 Et abierunt et consilium ei dederunt. |
60 Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. |
61 Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos. |
62 Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam. |
63 Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit; |
64 et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas. |
65 Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero; |
66 et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus. |
67 Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas |
68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis. |
69 Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius. |
70 Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. |
71 Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius; |
72 et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius. |
73 Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.
|