1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli, |
2 et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, |
3 ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus; |
4 nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. |
5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. |
6 Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; |
7 ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem; |
8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. |
9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, |
10 nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae? |
11 Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; |
12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos; |
13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.
|