1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; |
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. |
3 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. |
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; |
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; |
6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. |
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur. |
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; |
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, |
10 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. |
11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. |
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, |
13 ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos. |
14 Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. |
15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes. |
|
17 sine intermissione orate, |
18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. |
19 Spiritum nolite exstinguere, |
20 prophetias nolite spernere; |
21 omnia autem probate, quod bonum est tenete, |
22 ab omni specie mala abstinete vos. |
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. |
24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet. |
25 Fratres, orate etiam pro nobis. |
26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. |
27 Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. |
28 Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. |