Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Timotheum, Caput 5,  versae 1-6

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,
2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
3 Viduas honora, quae vere viduae sunt.
4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.