7 Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae, |
8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes. |
9 Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. |
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. |