Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula II ad Corinthios, Caput 8,  versae 16-22

16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
17 quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18 Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
19 вЂ” non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram —
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis;
21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.