Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 1,  versae 10-36

10 anno centesimo octogesimo octavo.
Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.
11 De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;
12 ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem.
13 Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.
14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus,
16 aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidi
18 Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.
19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem.
21 Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita.
22 Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
23 Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias.
24 Erat autem oratio hunc habens modum: “ Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,
25 solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos,
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica.
27 Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
28 Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses ”.
30 Sacerdotes autem psallebant hymnos.
31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est.
33 Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii,
34 circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.
36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 2,  versae 1-18

1 Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est,
2 et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo.
4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit.
6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire.
7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat;
8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice.
9 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta.
11 Et dixit Moyses: “ Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est ”.
12 Similiter et Salomon octo dies celebravit.
13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis.
14 Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
15 Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis.
16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem,
18 sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.