Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 6,  versae 12-17

12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
13 Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
14 Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse,
15 ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet;
16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit.
17 Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.