Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 9,  versae 12-17

12 Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “ Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire ”.
13 Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens:
14 sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere;
15 Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum;
16 templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
17 super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem locum habitabilem perambulaturum praedicantem Dei potestatem.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.