2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. |
3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, |
4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. |
5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? |
6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. |
7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. |
8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, |
9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus |
10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. |