Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Primus Regum, Caput 1,  versae 1-4

 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat.
Dixerunt ergo ei servi sui: “ Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem ”.
Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem.
Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.