Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Primus Regum, Caput 1,  versae 32-39

32 Dixit quoque rex David: “ Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae ”. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
33 dixit ad eos: “ Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon,
34 et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”.
35 Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam ”.
36 Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “ Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David ”.
38 Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon.
39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “ Vivat rex Salomon! ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.