Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Regum, Caput 15,  versae 32-38

32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae.
33 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
34 Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.
35 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem.
36 Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae.
38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.