Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Regum, Caput 8,  versae 7-15

Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: “ Venit vir Dei huc ”.
Et ait rex ad Hazael: “ Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? ”.
Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: “ Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?” ”.
10 Dixitque ei Eliseus: “ Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur ”.
11 Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei.
12 Cui Hazael ait: “ Quare dominus meus flet? ”. At ille respondit: “ Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes ”.
13 Dixitque Hazael: “ Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? ”. Et ait Eliseus: “ Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore ”.
14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “ Quid tibi dixit Eliseus? ”. At ille respondit: “ Dixit mihi: Recipies sanitatem ”.
15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.