Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Regum, Caput 9,  versae 17-20

17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “ Video ego globum ”. Dixitque Ioram: “ Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?” ”.
18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “ Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ”. Dixitque ei Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “ Venit nuntius ad eos et non revertitur ”.
19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “ Haec dicit rex: Num pax est? ”. Et ait Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”.
20 Nuntiavit autem speculator dicens: “ Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.