Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 16,  versae 1-8

1 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
2 huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.
3 Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.
4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.
5 Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
6 Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia;
7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu;
8 cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.