37 Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ”.
38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent;
39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.