1 Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae. |
2 Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi; |
3 sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. |
4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii; |
5 et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae. |
6 Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam. |
7 Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem; |
8 et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea. |
9 Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus |
10 dicens eis: “ Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ”. |
11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur. |
12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum. |
13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam. |
14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; |
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. |
16 Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham, |
17 qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur. |
18 Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt |
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt. |
20 Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae. |
21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “ Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam. |
22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex vobis praeterquam navis; |
23 astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio, |
24 dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”. |
25 Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. |
26 In insulam autem quandam oportet nos incidere ”. |
27 Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. |
28 Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim; |