Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 8,  versae 1-4

1  Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
2 Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. 
3 Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.