1 Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum |
2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. |
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, |
4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “ Saul, Saul, quid me persequeris? ”. |
5 Qui dixit: “ Quis es, Domine? ”. Et ille: “ Ego sum Iesus, quem tu persequeris! |
6 Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ”. |
7 Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. |
8 Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. |
9 Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit. |
10 Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “ Anania ”. At ille ait: “ Ecce ego, Domine ”. |
11 Et Dominus ad illum: “ Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat |
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat ”. |
13 Respondit autem Ananias: “ Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem; |
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum ”. |
15 Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; |
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati ”. |
17 Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “ Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ”. |
18 Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est |
19 et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot; |
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. |
21 Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “ Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? ”. |
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. |
23 Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent; |
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; |
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta. |
26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. |
27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. |
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. |
29 Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum. |
30 Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum. |
31 Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat. |
32 Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddae. |
33 Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. |
34 Et ait illi Petrus: “ Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ”. Et continuo surrexit. |
35 Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum. |
36 In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. |
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo. |
38 Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “ Ne pigriteris venire usque ad nos! ”. |
39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. |
40 Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “ Tabitha, surge! ”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. |
41 Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam. |
42 Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino. |
43 Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.
|