21 “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris. |
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam. |
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam. |
24 Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis. |
25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? |
26 Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. |
27 Et migrare vos faciam trans Damascum ”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.
|