Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Amos, Caput 7,  versae 10-15

10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “ Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.
11 Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua” ”.
12 Et dixit Amasias ad Amos: “ Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est ”.
14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam:
“ Non sum propheta
et non sum filius prophetae;
sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
15 Et tulit me Dominus,
cum sequerer gregem,
et dixit Dominus ad me:
“Vade, propheta ad populum meum Israel”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.