1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. |
2 Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus, |
3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. |
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. |
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui; |
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. |
7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; |
8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: “Nolo eam uxorem accipere”, |
9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. |
10 Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”. |
11 Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda eius, |
12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia. |
13 Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus; |
14 nec erit in domo tua ephi maius et minus. |
15 Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. |
16 Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam. |
17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto; |
18 quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. |
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris!
|