1 Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. |
2 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. |
3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. |
4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima. |
5 Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis: |
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. |
7 Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos. |
8 Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber. |
9 Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis. |
10 Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia. |
11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator. |
12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. |
13 Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. |
14 Stultus verba multiplicat: “ Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. |
15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. |
16 Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. |
17 Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. |
18 In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus. |
19 In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. |
20 In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.
|