1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: |
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. |
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, |
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; |
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, |
6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto, |
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, |
8 quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, |
9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, |
10 in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso; |
11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, |
12 ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo; |
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, |
14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. |
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, |
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis, |
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, |
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, |
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius, |
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus |
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; |
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, |
23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
|