Dixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt ista! ”. |
Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. |
“ Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; |
duo autem dracones, ego sum et Aman; |
gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; |
gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. |
Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. |
Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. |
Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. |
Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ”. |
After registering, you can subscribe to any Bible reading plan. Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free. | ||