Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Exodus, Caput 19

1 Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
2 Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
3 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait:
“ Haec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
4 Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis,
quomodo portaverim vos super alas aquilarum
et adduxerim ad me.
5 Si ergo audieritis vocem meam
et custodieritis pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis;
mea est enim omnis terra.
6 Et vos eritis mihi regnum sacerdotum
et gens sancta.
Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”.
7 Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.
8 Responditque universus populus simul: “ Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,
9 ait ei Dominus: “ Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ”.
Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
10 qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
11 et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12 Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”.
14 Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,
15 ait ad eos: “ Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ”.
16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
19 Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
21 dixit ad eum: “ Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22 Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ”.
23 Dixitque Moyses ad Dominum: “ Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ”.
24 Cui ait Dominus: “ Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ”.
25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.

Liber Exodus, Caput 20

1 Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
2 “ Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
3 Non habebis deos alienos coram me.
4 Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra.
5 Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
6 et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
8 Memento, ut diem sabbati sanctifices.
9 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
10 septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13 Non occides.
14 Non moechaberis.
15 Non furtum facies.
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17 Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ”.
18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
19 dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”.
20 Et ait Moyses ad populum: “ Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis ”.
21 Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
22 Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “ Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
23 Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis.
24 Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.
25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.