1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: |
2 “ Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum? |
3 Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. |
4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. |
5 Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu. |
6 Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. |
7 Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te. |
8 Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti. |
9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui. |
10 Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te; |
11 et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. |
12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus. |
13 Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui. |
14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam; |
15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te: |
16 et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus ”. |
17 Et factum est verbum Domini ad me dicens: |
18 “ Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. |
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem |
20 congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos |
21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. |
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos ”. |
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens: |
24 “ Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, |
25 cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. |
26 Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. |
27 Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra. |
28 Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus. |
29 Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. |
30 Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. |
31 Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi ”, ait Dominus Deus.
|