Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Ezechielis, Caput 33

Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
“ Fili ho minis, loquere ad filios populi tui et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de finibus suis et constituerit eum sibi speculatorem,
et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et annuntiaverit populo;
audiens autem quisquis ille est sonum bucinae, non se observaverit, veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit;
sonum bucinae audivit et non se observavit, sanguis eius in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit.
Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.
Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me.
Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: “Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”.
11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?
12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit.
13 Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
14 Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam,
15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur;
16 omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet.
17 Et dicunt filii populi tui: “Non est aequa via Domini”; et ipsorum via iniqua est.
18 Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates, morietur in eis;
19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis.
20 Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel ”.
21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me, qui fugerat de Ierusalem, dicens: “ Vastata est civitas ”.
22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo, non silui amplius.
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
24 “ Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”.
25 Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis?
26 Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate possidebitis?
27 Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur.
28 Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui per eos transeat;
29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”.
31 Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
32 Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea.
33 Et cum venerit, quod praedictum est — ecce enim venit — tunc scient quod prophetes fuerit inter eos ”.

Prophetia Ezechielis, Caput 34

Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
“ Fili ho minis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus?
Lac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem non pascebatis;
quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia.
Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt.
Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret, non erat qui requireret.
Propterea, pastores, audite verbum Domini:
Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant,
propterea, pastores, audite verbum Domini.
10 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
11 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas.
12 Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
13 Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae.
14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
15 Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
16 Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio.
17 Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos.
18 Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis;
19 et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum;
21 pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus.
23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum.
25 Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;
26 et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt.
27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi.
28 Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultra opprobrium gentium;
30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus.
31 Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester ”, dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 35

Et factus est sermo Domini ad me dicens:
“ Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:
Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;
propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;
11 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”.
13 Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 36

Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: Montes Israel, audite verbum Domini.
Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis”;
propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi;
propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum;
propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius depraedarentur.
Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus et collibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis;
idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt;
vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat.
Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et accipietis sementem;
10 et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11 Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus.
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis.
13 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum es et faciens gentem tuam absque liberis”;
14 propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus.
15 Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis ”, ait Dominus Deus.
16 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
17 “ Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos.
20 Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”. 
21 Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt.
22 Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis;
23 et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24 Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos in terram vestram;
25 et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;
27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini.
28 Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non imponam vobis famem.
30 Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum operumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel.
33 Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa,
34 et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
35 dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae et destitutae atque destructae munitae inhabitantur”.
36 Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio.
37 Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
38 ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum, et scient quia ego Dominus ”.

Prophetia Ezechielis, Caput 37

Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus,
et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.
Et dixit ad me: “ Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ”. Et dixi: “ Domine, tu nosti ”.
Et dixit ad me: “ Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis,
et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus ”.
Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.
Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant.
Et dixit ad me: “ Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant ”.
10 Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
11 Et dixit ad me: “ Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”.
12 Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel;
13 et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus.
14 Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio ”, ait Dominus Deus.
15 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
16 “ Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius.
17 Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua.
18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”,
19 loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea.
20 Erunt autem ligna, super quae scripseris, in manu tua in oculis eorum,
21 et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
22 et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna.
23 Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
25 Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
26 Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,
27 et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus;
28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum ”.

Prophetia Ezechielis, Caput 38

Et factus est sermo Domini ad me dicens:
“ Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, in terra Magog, principem summum Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo
et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem summum Mosoch et Thubal,
et circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium.
Persae, Chus et Phut cum eis, omnes scutati et galeati;
Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi tecum.
Praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam, quae coacervata est ad te, et esto mihi in custodiam.
Post dies multos evocaberis; in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitant in ea confidenter universi.
Ascendens autem quasi tempestas venies, quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua et populi multi tecum.
10 Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam
11 et dices: “Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis”;
12 ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae.
13 Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”.
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, consurges?
15 Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens.
16 Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog.
17 Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illis per annos, ut adducerem te super eos.
18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum: In die illa erit commotio magna super terram Israel,
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet.
21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur.
22 Et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus grandinis; ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo,
23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 39

Tu autem, fili hominis, va ticinare adversum Gog et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal;
et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel.
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam.
Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi te devorandum:
super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in insulis confidenter, et scient quia ego Dominus.
Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel.
Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.
Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis.
10 Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
11 Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
12 Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus;
13 sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
14 Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post menses autem septem quaerere incipient
15 et circuibunt peragrantes terram; cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog.
16 Nomen quoque civitatis Amona, et mundabunt terram.
17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem.
18 Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes;
19 et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis.
20 Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos;
22 et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps,
23 et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi.
24 Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis.
25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26 Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.
27 Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum,
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus Deus.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.