1 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, |
2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. |
3 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; |
4 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, |
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. |
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”. |
7 Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum. |
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; |
9 nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? |
10 Dies observatis et menses et tempora et annos! |
11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. |
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; |
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi, |
14 et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. |
15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. |
16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? |
17 Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. |
18 Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, |
19 filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! |
20 Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. |
21 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? |
22 Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. |
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. |
24 Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. |
25 Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. |
26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; |
27 scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”. |
28 Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. |
29 Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. |
30 Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”. |
31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.
|