1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. |
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. |
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, |
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. |
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. |
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. |
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”. |
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: |
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos |
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. |
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. |
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: |
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. |
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, |
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. |
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. |
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. |