Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 12

 Circumdedit me in fraude Ephraim,
et in dolo domus Israel;
C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo
et cum Sancto fidelis ” C.
Ephraim pascit ventum
et sequitur aestum;
tota die mendacium et violentiam multiplicat
et foedus cum Assyriis init
et oleum in Aegyptum fert.
Iudicium ergo Domini cum Iuda,
et visitatio super Iacob;
iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
In utero supplantavit fratrem suum
et in robore suo luctatus est cum Deo.
Et luctatus est cum angelo et praevaluit;
flevit et deprecatus est eum.
In Bethel invenit eum
et ibi locutus est nobiscum
Dominus, Deus exercituum:
Dominus memoriale eius.
“ Et tu ad Deum tuum converteris;
caritatem et iudicium custodi
et spera in Deo tuo semper ”.
Chanaan, in manu eius statera dolosa,
fraudem diligit.
Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum,
inveni opes mihi,
omnes labores mei non invenient mihi
iniquitatem, quam peccavi ”.
10 “ Ego autem Dominus, Deus tuus
ex terra Aegypti;
adhuc sedere te faciam in tabernaculis,
sicut in diebus conventus.
11 Et loquar ad prophetas
et ego visionem multiplicabo
et in manu prophetarum proponam similitudines ”.
12 Si Galaad iniquitas fuerat,
prorsus inanes facti sunt;
in Galgala bobus immolantes,
etiam altaria eorum erunt quasi acervi
super sulcos agri.
13 Fugit Iacob in regionem Aram;
et servivit Israel pro uxore
et pro uxore custos fuit.
14 Per prophetam autem eduxit Dominus
Israel de Aegypto,
et per prophetam custoditus est.
15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime,
sed sanguinem eius super eum relinquet
et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.