Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 2,  versae 12-16

12 et nunc revelabo ignominiam eius
in oculis amatorum eius,
et nullus est qui eruat eam de manu mea.
13 Et cessare faciam omne gaudium eius,
sollemnitatem eius, neomeniam eius,
sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
14 et corrumpam vineam eius et ficum eius,
de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt,
quas dederunt mihi amatores mei”.
Et ponam eas in saltum,
et comedet illas bestia agri.
15 Et visitabo super eam dies Baalim,
quibus accendebat incensum
et ornabatur inaure sua et monili suo
et ibat post amatores suos,
sed mei obliviscebatur,
dicit Dominus.
16 Propter hoc ecce ego lactabo eam
et ducam eam in solitudinem
et loquar ad cor eius;

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.