28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: |
29 “ Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. |
30 Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. |
31 Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius ”. |
32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? “ Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius ”.
|