1 Oraculum Damasci. “ Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. |
2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. |
3 Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. |
4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; |
5 et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. |
6 Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”, dicit Dominus Deus Israel. |
7 In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; |