1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “ Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. |
2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum |
3 et dixit: “ Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim ”. Et flevit Ezechias fletu magno. |
4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: |
5 “ Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos |
6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem”. |
7 Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: |
8 Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ”. Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat. |
9 Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua: |
10 “ Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum. |
11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. |
12 Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. |
13 Prostratus sum usque ad mane, quasi leo sic conterit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam confecisti me. |
14 Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. |
15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. |
16 Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; |
17 ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. |
18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam. |
19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. |
20 Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini ”. |
21 Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. |
22 Et dixit Ezechias: “ Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?”.
|