1 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. |
2 Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris. |
3 Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium. |
4 Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant. |
5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: |
6 “ Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, |
7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. |
8 Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. |
9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam ”. |