1 Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. |
2 Et nuntiaverunt domui David dicentes: “ Requievit Syria super Ephraim ”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. |
3 Et dixit Dominus ad Isaiam: “ Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis; |
4 et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae, |
5 eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes: |
6 “Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel” ”. |
7 Haec dicit Dominus Deus: “ Non stabit et non erit! |
8 Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; |
9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis ”. |
10 Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens: |
11 “ Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ”. |
12 Et dixit Achaz: “ Non petam et non tentabo Dominum ”. |
13 Et dixit: “ Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? |
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; |
15 butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum. |
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; |
17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ”. |
18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur; |
19 et venient et requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis. |
20 In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet. |
21 Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves |
22 et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. |
23 Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt. |
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. |
25 Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.
|