1 Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. |
2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. |
3 Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. |
4 Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit; |
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! |
6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. |
7 Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana; |
8 linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. |
9 In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt; |
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. |
11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? |
12 Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. |
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. |
14 Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. |
15 Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; |
16 ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. |
17 Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; |
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.
|