4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. |
5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”. |
6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”. |
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. |
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. |
9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. |
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. |